monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > XVIII. DOMITIANO ET VVILIAE THEODERICUS REX. (a 507/511) > 8
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, VII.De quaestione inter Aegyptios monachos exorta: An Deus corporeus sit, an incorporeus. <<<     >>> IX.Quod episcopo Ignatio angelorum Deum laudantium visio sit ostensa.

Cassiodorus, 10, CAPUT VIII.Quomodo hymni nocturni a Ioanne sunt incoepti.

1 Cum haec in Aegypto fierent, Ioannes Constantinopolitanus doctrina florebat, et apud cunctos favorabilis habebatur. Auxitque primus in nocturnis hymnis orationes ob huiusmodi causam. Ariani, sicut dictum est, foras civitatem collectas agebant. Sabbato autem atque dominica, intra portas et per porticus congregati, hymnos et antiphonas ex Ariano dogmate compositas decantabant.
2 Et hoc maxima noctis parte facientes, diluculo cum ipsis antiphonis per mediam civitatem egressi portam, ad suam ecclesiam concurrebant. Cumque hoc crebro quasi ad vituperationem orthodoxorum facere non cessarent, frequenter enim etiam hoc cantabant: Ubi sunt qui dicunt trina virtute unum? tunc Ioannes metuens ne simplices huiusmodi cantibus traherentur, instituit suum populum ut et ipsi nocturnis occuparentur hymnis; quatenus et illorum obscuraretur opus, et fidelium professio firmaretur.
3 Studium ergo Ioannis nimis utile, cum turba periculisque finitum est. Nam dum clariores hymni homousianorum noctibus apparerent (fecerat enim etiam cruces argenteas, quae cum cereis portabantur, expensas ad haec Eudoxia Augusta praebente), tunc Ariani zelo tracti, usque ad neces insurgunt. Una ergo nocte, congressione facta, petra in fronte percussus est Brison eunuchus Augustae, qui ad hymnos exercendos fuerat deputatus.
4 Sed etiam quidam ex populo utriusque partis exstincti sunt. In his motus imperator, prohibuit Arianos hymnos publice decantare. [SOCRATES, lib. VI, cap. 8. Edit. Christ. Vales. cap. 7 et 8, p. 312.]
Cassiodorus HOME

bav824.296 bnf1603.207